Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 60


omnium adunatrix et omnium consensus et connaturalitatis genitrix et
operatrix. Proinde et omnia ipsam appetunt partibilem eorum multitudinem
convertentem in totam unitatem et civile universitatis bellum adunantem
in equiformem cohabitationem [participatione divine pacis]. Et ideo psalmista
ad hanc respiciens pacem dicit: Inquire pacem et sequere eam. Summa
enim hec pax hic ad meritum querenda est, ut ibi ad premium valeat
inveniri. Unde alibi: Querite dominum et confirmamini, querite faciem
eius semper
.
IIII. De pace dei ad homines.
Pax dei ad homines vel potius inter deum et hominem est divine
preceptionis et humane obeditionis in unum concursio, dum videlicet
quod deus precipit humana parata est obedientia adimplere. Cuius pacis
apostolus meminit, cum proponit dicens: Iustificati igitur ex fide pacem
habeamus ad deum
. Quam etiam omnibus, quos in epistula salutavit,
optavit dicens: Gratia vobis et pax a deo.
Hec pax in primis est violata parentibus, quando creatoris sui imperium
contempnentes diaboli confederari legibus maluerunt. Oppositus
est tunc inter deum et hominem durissimus inimicitiarum paries, murus
scilicet peccatorum, que deum nobis non tantum incontingibilem, sed
etiam inusuabilem vel invisibilem reddiderunt; iuxta quod peccatoribus
improperat Ysaias: Iniquitates, inquit, vestre diviserunt inter vos et deum
vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis
. Unde et Iob in
voce talium conquerens simul et querens dicit ad dominum: Cur faciem
tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?

O quantum malum, quam intoleranda bellorum discrimina rupto huius
pacis federe protervus prevaricator incurrit! Quia enim sic associatus

Torna all'inizio