cause mee pertinere videatur. Vos autem, ut soletis, benignos attentosque prebebitis.
Exemplum insinuationis, ad recreandum animos defessos audientium litterarum.
Video, iudices, vestros iamdudum animos audiendo defatigatos. Decrevi itaque vobis aliquid narrare de admirabili ac prope modum divino. Eloquentiam enim Balbi non arbitror, iudices, ut puris agam vobiscum verbis, quicquam mortalium vivere, qui contorto magis ac insulso, ne perverso dicam, utatur sermone. Et quod vehementius ridendum est, neminem pre se dicit hominem, qui suam orationem melius teneat, adeo ut se unum putet esse, qui vivam Ciceronis eloquentiam representet.
Referam itaque unam ex pluribus ineptis et conversis locutionibus eius, cum aliquando rogatus esset in consilio publico sententiam diceret, in hunc modum orsus est: ‘Si, patres conscripti sive, ut melius dicam, patres conserpti, recto considero disciplinam, atque instituta nostrorum maiorum, nihil est quod nostre reipublice magis arbitror, quam in omnibus rebus gerendis servare modestiam’. Cunque ingens risus omnibus exortus esset vehementius, hoc ergo dicendi genere tantum confundebatur, ut nullum proferret nedum verbum, sed nec etiam syllabam, in qua suum ordinem retineret littere. Qui, ubi se ab omnibus delusum iri, plane sentit velut que male pronunciaverat correpturum fidem, tandem inquit: ‘Venerebiles domini mei, ut poetico fruar verbo, non omnia possumus omnes, quare siquid est, in quo illa mea eloquentia, quam vos non immerito sepe ciceronianam soletis appellare, a suo tenore defluxit, per immortales deos mihi ignoscite!’
Multa sunt huiusmodi, iudices, ad que narrandum non magis mihi tempus sufficeret quam vobis ad ridendum. Commodius igitur erit, ut me in causa que nunc agitur orantem audiatis, quam huiusmodi Balbi plura sue eloquentie exempla intelligatis.
|
|