nomen specularetur,quemadmodum in quibusdam recentioribus
inspicitur uoluminibus exaratum: De die autem illo et hora nemo
scit, neque angeli caelorum neque filius. Ordo praeposterus filium
post angelos, dominum post seruos, creatorem post creaturam.
Idcirco non ab re existimo ab his disputationis suspendere stilum,
de quibus dubiae ueritatis mobilitas modis omnibus exigit titubare
scriptorem.
III 13 (III 13) De petitione autem femineae pietatis, matris
scilicet filiorum Zebedaei obsecrantis quatenus duo filii eius
unus ad dexteram et unus in regno Christi ad sinistram eius sedere
promererentur, et quia non esset suum huius dare sessionis audit
a domino tam altissimae dignitatis priuilegium, et de subiectione
filii, cum tradiderit regnum deo et patri, quia olim a priscis
doctoribus et in diuinis rebus ualde strenuissimis uiris, Helario
uidelicet pectauiensi famosae recordationis uiro in decimo, ni fallor,
operis sui pro causa digesto fidei libro, et beatae memoriae Ambrosio
mediolanensis sedis antistite in quinto ad Gratianum Augustum
uolumine ob arrianae prorsus perfidiae refellendam insaniam
stilo perspicuo exarato, latissimae disputacionis insulcata uerborum
serie legisse me recolo, uiros egregios in explicando non
incommodae rationis glouello operosius desudasse. Alter horum de
petitione matris, alter uero de filii subiectione non breui explicuit
stilo. Ideoque non inconuenienter utilius, ut arbitror, iudicaui ab
his etiam, etsi non penitus, conpendiosius tamen definitionis calamo
temperare. Et quoniam non praetereundo omnimoda dissimulationis
incuria qualitas extorquet necessitatis, praesertim cum uir
iste semiplena cerebri portione consopitus more suo uolantes sacri
|
|