Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 204


DE AECCLESIAE SANCTE MARIE IN TIANO, AD PORCARI
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno tricesimo
principatus domni Pandulfi, et quinto anno principatus
domni Landulfi eius filio, mense augusto, prima indiccione. Ideoque
ego Paulus, Domini gracia abbas monasterii Sancti Vincencii, situs
supra fluvio Vulturno, declaro quoniam prefatus noster monasterius,
dono Dei omnipotentis, per singulis atque diversis locis plurimis
habet rebus et ecclesiis sibi pertinentibus, inter quas habet
sibi pertinentes ecclesia vocabulo Sancte Dei genitricis et virginis
Marie, intro civitate vetere Teanense, et terre vacive, et vinee, in
quo ipsa ecclesia constructa esse videtur insimul coniuncta, que
est pecia una, et reliquis terris in eadem civitate, qui fuerunt de
Leone, et in Rripolu, quod vir quidam longobardus nomine Sellicto,
filius quondam Leoni vult a nobis ipsos per convenienciam
secundum legem recipere, usque ad annos .XX.novem expletos at
tenendum, et dominandum, et laborandum ipse, aut illis hominibus,
cui per eum datus paruerit, et illorum eredes, ecclesiam ipsam
regendam, et illis nobis nostrisque successoribus dare exinde annuali
censu pro ipsa ecclesia et pro terris, que inde eorum ad
frugiendum dederimus, ciria cubitali duplici duodecim, et sortem
de vino, et partem de frugium in omni racione et ordine, qualiter
hic inferius declaramus. que nobis, et ad cunctos fratres nostri
monasterii monachos opti[me] faciendum esse comparuit. et dum

Torna all'inizio