Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 92


se) est circa delectationes gustus, et tactus. Si autem est
circa delectationes aliorum sensuum, hoc est per accidens:
quia aliis sensus per accidens percipiunt delectabilia
gustus et tactus. Est huiusmodi virtus (ut vult Philosophus
3. Ethic.) circa delectabilia illa, in quibus reliqua
animalia communicant. Reliqua autem animalia in
gustu, et tactu delectantur per se: in aliis vero sensibus
delectantur per accidens.Propter quod in eodem libro
dicitur, quod canes non gaudent odoribus leporum, sed
cibatione. Si autem gaudent odore eorum, hoc est, quia
credunt se cibari ex illis. Ideo non gaudet voce bovis,
nec visione cervi, nisi inquantum per visum, et auditum,
cognoscit eos prope esse, et credit se saturari ex eis. Est
ergo Temperantia circa delectationes tactus, et gustus:
quia in illis homines ardentius delectantur. quod (ut
videtur) rationabiliter accidit. Nam delectationes nutrimentales
quae fiunt per gustum, ordinantur ad conservationem
propriae personae: sed delectationes matrimoniales
quae fiunt per tactum, ordinantur ad procreationem,
filiorum, et ad conservationem speciei. si ergo (ut pluries
dictum est) bonum commune divinius est quam
proprium, rationabiliter videtur egisse natura: Si in operibus
matrimonialibus vehementiores delectationes posuit,
quam in operibus nutrimenti. Vel forte hoc ideo
natura fecit: quia unusquisque magis solicitus est de
bono proprio, quam de bono alterius. Non igitur oportuit
tam vehementes delectationes ponere in nutrimento,
quod ordinatur ad bonum proprium, et ad conservationem
individui, sicut in matrimonio, quod ordinatur
ad bonum alterius, et ad conservationem speciei. Si ergo
contra difficilius magis bellandum est, principalius insistendum
est, ut per Temperantiam refraenemus delectationes
venereas quae fiunt per tactum, quam nutrimentales
quae fiunt per gustum. immo in ipsis delectationibus
nutrimentalibus magis delectamur in tactu, quam in

Torna all'inizio