Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2003


maria. Nam ab orto sole Carpathium, a vulturno Ycareum
Lyciumque, a septentrione Egeum, ab occiduo Yonium,
ab austro Affricum Egyptiumque. Verum, quod memorabilius
est, hec insula medio in mari posita habet eos confines quos alteri
nulli contigit habuisse. Nam, si recte consideremus, recte
in confinio trium orbis partium posita est. Habet enim
ab oriente Asyaticum mare, ab austro et occiduo Affricum, ab occiduo
et aquilone Europum, ex quo patet eam orbis esse umbilicum,
promontoriis et centum olim urbibus inclitam.
 
EGEUM mare insularum eque et regnorum atque virorum illustrium
et mirandarum rerum plenum fuit, hodie vero torpet
turpi servitio obnoxium. Eius nominis ante alia duplex redditur
causa. Alii volunt a scopulo inter Tenedum et Chium insulas
surgente et effigiem capre, quam Greci "egan" vocant, habente,
et ideo Egeus dicitur, denominatum. Alii vero altius
sentiunt et ab Egeo Athenarum rege et patre Thesei, eo quod
eum mortuum apud Cretam crediderit et ob id se precipitem e
specula in mare dederit, nuncupatum dicunt. Incipit autem
apud Eleum Hellespontiaci maris finem, et in occiduum veniens
Massusianum inundat, qui latus alterum alluit Chersonesi
a iugo Phacie vallis inclusus, Melas cognominatus a nomine
fluvii quem suscipit; inde Thraciam alluens usque Pallenem,
ubi litus Macedonum incipit, ex quo sinus ingens usque Thessalonicam
in arctoum effunditur, et a dextris Thessalos alluens
et Sapiadem promontorium et Demetriadem sinum facit, inde
Pagaseum, cum iam in meridiem aliquandiu litora iam dictorum
peragraverit contingendo. Post autem Pagaseum Maliacum
facit sinum et Opuntium, inde oppidis nobilibus multis
perfusis in promontorium venit Sunium et hinc Pireum Atheniensium
portum et Scironia saxa atque Megarensium tractum
et Isthmon alluit, tendens in meridiem usque Maleam, et in eurum
sese flectens Affricum mare dimictit ab austro et in Creticum
atque Rhodium usque progreditur. Ast inde in aquilonem
volvitur, et Ycareum, Yonium Eoliumque contingens mare finem
facit unde ceperat, apud Eleum. Hoc moderni Agios Pelagum
vocant.

Torna all'inizio