Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 109


Codices C. D.
Incipit secunda particula.
De creatione primi hominis. De anima
hominis. Formavit Deus hominem de limo
terre et inspiravit in faciem eius spiraculum
vite in animam viventem.
Disputatio philosophorum, quid sit homo et quid
sit anima, et quid sit intellectus.
De differentia inter animam et intellectum.
Hic proponit auctor de anima sententias philosophorum
diversas.
Plato dixit, hominem non esse utrumque, animam
scilicet et corpus, set dixit, animam corpore
tali utentem, quod auctor hic suo sensu exponit.
Sententia Hebreorum de homine.
Quod Deus animalia alia propter alia creavit.
Disputatio philosophorum diversa de anima.
Democritus et omnis secta stoicorum dicit, animam
esse corpus; set auctor Godefridus ait contra
et destruit sententiam illorum.
Stoici etiam inter se discordantes dicunt, animam
esse spiritum calidum et inflammantem; set
auctor contradicit.
Criciaus dicit, animam esse sanguinem; set
auctor contradicit.
Ypon philosophus dicit, animam esse aquam;
set auctor contradicit.
Eraclitus dicit, animam esse vaporem totius
ex humidis; set auctor contradicit.
Democritus dicit, animam esse ignem; set auctor
contradicit.
Quidam dicunt, animam esse incorpoream et
immortalem, alii dicunt incorpoream set non immortalem;
set auctor contradicit.
Pytagoras ait, animam esse numerum moventem
se ipsum; set auctor contradicit.
Plato dicit, animam esse intelligibilem substantiam
se ipsam moventem secundum numerum
convenientem; set auctor contradicit.
Aristotiles dicit, animam esse explementum corporis;
set auctor contradicit. Dinarcus dicit, animam esse armoniam 4 elementorum;
set auctor contradicit.
Aristotiles item et Dinarcus dicunt, animam non
esse substantiam; set auctor contradicit.
Alii dicunt, multas esse animas set differentes
specie; set auctor contradicit. Quidam alii dicunt, omnium hominum unam esse
animam, diversam tamen per singula; set auctor
contradicit.
Alii dicunt, multas esse animas, set differentes
specie; auctor contradicit.
Alii dicunt, unam et multas; set auctor ad unum
quemque supradictorum respondet suis argumentis.
Alii dicunt, animam ex anima procreari; set
auctor contradicit.
Auctor in ultimo ponit catholicam sententiam
de anima secundum fidem christianorum.
Codices E.
Particula V. De anima hominis diversas sentencias
habens multorum philosophorum.
(1) Sentencia Platonis de anima.
(2) De dignitate hominis quanta sit.
(3) Sentencia Ebreorum de homine.
(4) De passionibus hominis.
(5) De natura angelorum et hominum.
(6) Quia Deus alia propter alia creavit.
(7) Item de anima secundum Alfanum Salernitanum.
(8)
Sentencia Tullii philosophi de anima.
(9) Sentencia Platonis de anima.
(10) Sentencia Aristotilis de anima.
(11) Sentencia Dinarci de anima.
(12) Item Aristotiles de anima.
(13) Contra illos qui dicunt, animam esse corpus.
(14) Sentencia stoicorum de anima; set actor
contra.
(15) Quidam dicunt, animam esse sanguinem;
set actor contra.
(16) Quidam dicunt, animam esse aquam; set
actor contra.
(17) Alii dicunt, animam esse corpus; set actor
contra.
(18) Crisippus dicit, animam non esse incorpoream;
set actor contra.
(19) Dinarcus dicit, animam esse armoniam; set
actor contra.
(20) Galienus dicit, animam esse crisim, id est
temperantiam corporis; set actor contra.
(21) Aristotiles dicit, animam esse explementum;
set actor contra.
(22) Pytagoras dicit, animam esse numerum se
ipsum moventem; set actor contra.
(23) Eunomius dicit, animam substanciam incorpoream
in corpore conditam; set actor contra.
(24) Apollenarius dicit, animam de anima gigni;
set actor contra.
(25) Manichei dicunt, omnium hominum animam
esse unam; set actor contra.
(26) Plato dicit, unam animam esse et multas;
set actor contra.
(27) Cronius dicit, animas transire de corpore
in corpus; set actor contra.
(28) Theodorus Platonicus dicit, animas esse
omnes species; set actor contra.
(29) Porfirius de anima dicit similiter.
(30) Iamblicus est contrarius Porfirio in sentencia
anime.
(31) Augustinus ponit questionem, utrum anima
sit de preiacente materia, aut si sit de essencia Dei,
ut quidam heretici dixerunt. Cui respondit Augustinus,
non de Deo set a Deo ex nichilo factam
esse animam.
(32) Auctoritas Alfani Salernitani archiepiscopi
et philosophi de unione anime et corporis quomodo
fit, et actor cum eo.

Torna all'inizio