Petrarca Franciscus: Africa

Pag 18

LIBER PRIMUS


Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur
Et vivum decus et flammantia lumina fronti?
Quin etiam a tergo generosum respicis agmen?
Hos michi defunctos audebit dicere quisquam?
Et tamen egregios humani sorte tributi
Efflavere animos ac debita corpora terre
Liquerunt. Cernis nitido venientia contra
Purpureum radiare diem leta agmina vultu? »
«Imo» ait «eximie; nec quicquam dulcius unquam
Hos vidisse oculos memini. Sed nomina nosse
Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit
Per superos ipsumque Iovem, Solemque videntem
Omnia, per Frigios, si qua est ea cura, Penates
Per si quid patrie venit huc dulcedinis, oro.
Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine novi
Et mores habitusque virum faciesque gradusque
Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor
Vidi etenim et patria nuper conviximus urbe.»
«Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit
Punica terrenis. Periit congressus iniquo




345




350




355




360
Torna all'inizio