Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 164b


dicendum quod nullum verbum absolutum
construitur cum accusativo a parte
post, sine prepositione, verum est < si > ille
accusativus teneatur in ratione accusativi,
hoc est in ratione terminantis transitum.
Tamen si ille accusativus habet alium modum
significandi proportionabilem verbo
absoluto, mediante illo poterit construi
cum verbo absoluto sine prepositione, sicut
est in proposito EST LEGENDUM MUSAS.
Ibi non tenetur iste accusativus LEGENDUM
[nec] in ratione terminantis, sed
in ratione determinantis et specificantis in
determinationem verbi substantivi.
Domne Nicolaus.
Expliciunt questiones Magistri Mathei
Bononiensis super modos significandi et
super grammaticam, reportate per manus
Jo < hannis > . . . Sunt determinate omnes
per Magistrum Matheum.

Torna all'inizio