talis eris qualis Emilianus erat.
Sit pietas. sita nata sacro clementia regi:
haec est quae superis nos facit esse pares.
Corda superba domes et victor parce subactis:
Caesaris ista dei gloria prima fuit,
virtutique indulge novae atque utere fidis.
sitque domus claris semper honesta viris.
Nullus avaritiae pateat locus, omnibus idem,
ira absit, sano te rege consilio.
Gratus amicitiae, serves promissa fidemque
quo volitet toto nomen in orbe tuum.
Sic fulsere patres Latii nova sidera caelo
atque polo Augustus cum patre sidus habent:
sic populi et proceres, sic te gens omnis amabit
divinumque colet rniles uterque ducem.
Interdum et capreos venare ferasque fugaces
quas lacerent prensas cursibus ore canes;
occurre et iaculis venienti e montibus urso:
haec regum pueros proelia prima decent.
Nunc spumantis equi duro punge ilia clavo
dirigeque in girum nunc quoque victor equos.
Delectent quandoque sales mollesque choreae,
nunc lyra, nunc buxus, nunc tuba recta canat.
Interdumque iuvet Martis simulacra ciere
unde hasta et scuto sit tibi partus honor,
Dardanicles quantum iaculis vincebat ephebos
Hector, ubi armatus seu mage inermis erat,
et quantum Aeacides Danaos Chirone magistro
cristatus seu sit seu ferus ense micet,
Ausonios tantum Rex et deus ipse futurus
evinces iaculo fortis et ense duces.
Coniugis Hippolites oculos faciemque revisas,
digna deo Hyppolita est, dignus et ipse dea es.
Et quia credibile est cognscere plurima regem
mitius ut populis consulat ille suis,
philosophis da te facilem iurisque peritis
sanus ut et iustus imperites populis.
Rhaetoras inde cole et sacros venerare poetas,
quoque magis sapias historicos legito.
Carmen ames Phoebumque colas, sacra numina Cyrrae
observes, sanctos imbibe Virgilios.
Carmine cantantur reges et carmine Caesar,
carmine bella Venus, carmine blandus Amor,
carmine divinos inter celebrabere patres
perpetuumque tibi carmine nomen erit.
Accede ad sacros Musarurn numinaa colles,
accede ad liquidas Bellorofontis aquas.
Me duce pegaseos fontes et sancta videbis
flumina: da facili vela secunda lyrae.
|
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
|