Declarantur duo membra posita in precedenti 				c.82v.b 
capitulo et ponitur ramus aureus. 
Rubrica XXV 
Scribit Maro, eximius poeta, quod nulli vivo fas sit ad 
Inferos proficisci nisi aureum ramum portet Iunoni infere 
consecratum. Carmina eius sunt: 
"  Accipe que peragenda prius. Latet arbore opaca 
Aureus et foliis et lento vimine ramus, 
Iunoni inferne dictus sacer"  . 
Latet sub cortice Maronis carminum alter sensus historicus, 
allegoricus et moralis. Historia, prout scribit Ovidius 
in XII de Trans.  Et in IIII li. Tris. Et in III li. Pon.  et Servius 
super II et VI Eneydos, est quod, dum Agamenon in 
Aulide, famosissimo portu Beotie, Diane cervum occidisset 
ignarus, iratum numen Grecis ventos abstulit, adeo quod vel 
nulla vel contraria habebant flamina. Sed, habito responso 
ut dea sanguine Agamenonio placaretur, Effigeniam, Agamenonis 
filiam, ab Ulixe impetratam a Clitemnestra matre 
sub colore ficti matrimonii cum Achille, ymolare parabant. 
At, miseracione numinis oblata cerva, Effigenia in regionem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |