Cardinalibus Capitulum Calvense, per Nicolaum de Rocca.
Habet secum Calvensis Ecclesia doloris angustias, quibus non solum
lugeat viduitatis sue fronte capillata calvitium, sed graves ingeminet verticis
capite diminuta conquestus, dum coniugalis amplexus viro superstite
dolet absentiam et capitalem sentiunt membra languentia presidis utilis
subtractione iacturam. Cum enim venerabilis pater … dudum tradite
sibi sponse sic adesse voluerit, quod prodesse non desiit, immo preesse sic
noverit quod etiam subesse didicerit, speravimus tamen hactenus, et de
vestre piscina clementie sub silentio expectavimus aque motum, ut pro
ipso vite laudabilis et fame probate suffragia condigna sufficerent, nec
minus coram vobis sic sue prone devotionis humilitas peroraret, quod
semen vestre iussionis, oraculum erga eum pietatis oleo lenientes, ipsum
ecclesie sue, que perdito nunc preside fluctuat, misericorditer redderetis.
Sed vestra preter creditum intentione suspensa, replicat coniunx lamenta
divortii, dum virili se dolet solacio destitutam, suspirat et appetit reparamenta
coniugii, dum et vicinum et utilem colligit peregre nunc abesse
maritum, et sic nec extreme squalore viduitatis obducitur, dum reparationis
eidem nutritiva spes inminet, nec maritalis letitie splendore componitur,
dum consortis gratifica comitiva privatur. Cum sit ergo difficile, sancti
patres, a consueto recedere, luctuosis precibus Calvensis ecclesie, que sub
eiusdem viri solito et experto presidio incrementis continuis pilescebat,
vestre propitiationis oculos inclinetis, ac, ne sub insolito incognitoque
|
|