Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1938


virgam oriri quam leucophyllon vocant, tante virtutis, ut asserunt,
quod si thalamis hominum apponatur matrimonia habeat
pudica atque inviolata servare.
FATISSUS olim Dacorum fluvius.
PHENIX Thessalie fluvius est.
FERIOR fluvius Genue oppido propinquus.
PHIRITES fluvius propinquus Caystro flumini Pegaseum impellit
stagnum.
FESTERUS Mysie fluvius est.
PHESUS fluvius est Bosphori, quem alio nomine Rebas
vocant.
PHINNUS Hibernie fluvius est per Cheneleoniam effluens
regionem.
PHISON fluvius, qui et Ganges, in Paradiso delitiarum oriri
quidam viri celebres asserunt, et exinde irrumpere eo ubi aiunt
oriri Gangem qui talia perscrutati sunt: de quo ubi de Gange
plenius disseretur. Dicunt autem Phison dici quod inundationem
significet. Excipitur autem ab Occeano orientali.
PHITARAS fluvius est apud Seres, de quibus iam supra dictum
est ubi de Cambri flumine.
FLAUTASIS fluvius in finibus Dacorum est.
FLEGETON inferorum fluvius poetis familiarissimus est.
Ignem quidem significat seu ardorem.
FLOXUS fluvius est Hispanie promontorio Celtico
vicinus.
PHOCIAS fluvius est Thessalie et in Epidamnum effluit.
PHORION Armenie Maioris fluvius in Tygrim mergitur.
FORMIUS fluvius Aquilegie propinquus est.
FRITIMUS navigabilis fluvius apud Persas.
FRIGIUS fluvius est Minoris Asye qui et Frigie provincie nomen
dedit, et eam a Caria dividit. Est quidem Magnesie, que
ad Sypilum est, iunctus; insignis L. Scipionis Asyatici Romanorum
consulis victoria et clade Antiochi Asye et Syrie regis penes
eum susceptis.
FUTH fluvius est Mauritanie, et a quo adiacens regio Futhensis
appellata est.

Torna all'inizio