Fridericus II imperator: Epistolae

Pag 178


eamdem, contumaciam Romanorum iura Ecclesie usurpantium, requirente Ecclesia,
non dimisimus impunitam. Sic quilibet contra nos et imperium posset calcaneum
indevocionis erigere, sic posset quilibet rapinas et furta ac quelibet scelera perpetrare,
sed mucronem quem de manu Dei ad bonorum laudem et vindictam malefactorum
accepimus, evaginare propterea non possemus. Nec magis Lombardi predicti quum
imperio nostro subiecti nobis dominii referunt questionem, nisi quod iura imperii
nostri contumaciter retinentes, faciem nostram, quam pacificam ipsis voluimus, quantumcumque
cum imperii nostri honore possumus tolerare, nec volunt devoti respicere,
nec possunt pro timore iustitie spectare securi. Hec igitur omnia vobis tam plane
quam plene satiataque relatione transcripsimus ut ad scientiam et conscientiam
vestram ex toto corde perveniant cum nostra iustitia, et apud [vos] locum non habeat
aliquis contrarius aut malignus interpres, qui quod nos pro recuperatione nostrorum
iurium facimus, hoc cum aliorum iniuria nos facere forte describat, aut incrementum
negotii Terre Sancte que, velut Cunradi karissimi filii nostri materna successio, pre
ceteris terre principibus specialius nos contingit, pretermittere; cuius, ut diximus,
licet nos astringat ad presens instantia necessitatis, tamen periculum non astringit,
utpote treugis inter nos et soldanum initis adhuc per triennium duraturis, quas in
fidei nostre rupturam infringi nullo modo, quantum salubriter possemus resistere,
medio tempore permittemus. Et cum credere non possimus rebelles nostros viribus
nostris posse resistere aut viribus obviare, maxime cum non ad depopulationem ipsorum,
nisi subiectorum rebellio furiosa nos provocet, sed ad reformationem imperii et
statum terre pacificum intendimus, non se ista respiciunt tanquam contradictoria vel
adversa; et infra triennium ad persecutionem officii nostri nostram armare iustitiam
et Terre Sancte presidia preparare decenti deliberatione, si nostris impedimenta processibus
non prestantur et si consilium nostrum, qui circumstancias transmarini negotii
presentes ibidem plene didicimus, acceptabit Ecclesia, cum auxilio Ihesu Christi
plenam et indubitatam fiduciam obtinemus. Vos igitur cum ceteris regibus orbis terre
interest plene perspicuas aures et oculos aperire et diligenter attendere quanta contradictionis
fiducia omnibus a iugo dominii subtrahere se volentibus prebeatur, si Romanum
imperium iacturam huiusmodi rebellionis pateretur; ac oculo cernite perspicaci
si vobis expediat quod, cum ad edomandam interdum protervam audaciam subditorum
intenditis, vestris negotiis extrinsecus aliquis [se] interponat, causamque aliquam
aut occasionem afferat per quam vestra precidat proposita vel retardet.

Torna all'inizio