Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 84

Liber II


ostendet alium neminem id facere potiusse; huic et commodum et facile et necesse pene fuisse. Reus et has ab se suspiciones omnes, quantum poterit, removebit et alios iisdem de causis id facere potuisse, ostendet. Signum est quod facultatem rei perficiendae quaesitam ostendit. In eo considerabitur locus celebris an defertus, publicus an privatus, commodus an incommodus. Item, tempus, ut quae pars anni, diei, noctis. Spacium, utrum satis magnum ad rem perficiendam fuerit. Occasio sive opportunitas, quae fuerit expectata, exquisita aut omissa. Item, quae spes perficiendi, quae celandi criminis fuerit. Quae quidem omnia accusator augebit, reus minuet atque attenuabit. Argumentum est quod certiora signa rei faciendae vel factae ostendit: faciendae, ut quum ante tempus apparatus, instrumenta et res ad id necessariae proferuntur, quum reus fecisse, dixisse aliquid ad rem perficiendam per se vel per alios demiratur. Factae rei argumenta sunt, quum ipso facinoris tempore vel paulo post ubi reus aut cum quibus fuerit aut quo habitu, vultu, gestu fuerit, explicatur. Quae quidem pro causae qualitate, tum ab accusatore, tum ab reo vel obiicientur vel refellentur. Consecutio est quum quaeritur quae signa nocentis et innocentis rem ipsam consequi soleant. In ea accusator rei fugam, latitationem, timorem et

Torna all'inizio