Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 82

libro II


in bona parte accipi et in mala). (7) Sic Davit sacerdotem
Abimelec decepit dicens: 'Opus regis urget me'. (8) Non enim
omnis ambiguitas est vitanda. (9) Fit per consequentiam significationum
cum dicuntur aliqua rem consequentia, ex quibus
tota res in suspicione relinquitur, (10) ut si filio sacerdotis dicas:
'Quiesce tu cuius pater Christum inmolat in altari' (significatur
enim quod eius genitor sit sacerdos). (11) Fit quandoque per
abscisionem, ut, eo preciso quod incepimus dicere, maior suspicio
relinquatur, (12) hoc modo: 'Satis est hec mulier nobilis et
formosa. Nuper tamen cum quodam... sed nolo plus dicere'.
(13) Per similitudinem fit cum aliquam rem similem introducentes,
nichil amplius dicimus sed ex ea significamus quid sit
in consimili sentiendum, (14) hoc modo: 'Noli, dives, in multitudine
divitiarum sperare! Mortem Creso divitie intulerunt'.
Et dicitur iste color aposiopesis (15) et pertinet ad res ipsas,
quoniam significatio rerum non in verborum pulcritudine sed
in ordine atque dignitate sententiarum consistit.
66. (1) BREVITAS.
(2) Brevitas est res ipsis verbis tantummodo necessariis expedita,
(3) ut in sinbolo apparet: 'Christus est conceptus de spiritu

Torna all'inizio