Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 519

Tomus I


temporibus Romani principes in Italiam non
duxerunt. Propter quod non injuste credidimus,
ut nostri Imperii rebelles, ad jura, nec
minus ad vires nostras respectum habentes,
mandatis nostris exponere se deberent; qui tam
antiquae spiritu rebellionis assumpto, nostris
contradicere viribus moliuntur. Et quia pugnae
discrimine campestria bella nobiscum
aggredi reformidant, per locorum angusta et
fluminum vada victoriosi exercitus nostri transitum
praepedire nituntur, armatorum suorum
globos militibus nostris objicere molientes;
ut ad commune certamen liberum et expeditum
nequeant habere progressum. Mediolanenses
praeterea, qui inter caeteros rebelles
nostros, contra nos et Imperium nostrum vexillum
sibi nequitiae erigere praesumpserunt, militum
suorum turmas, per singula loca iter nostrum
debilitatum describunt, per quae ad
nos habere transitum deberemus, praepedientes
in hoc vires Imperii, et nostras, quas
saltem vicinatione locorum formidare deberent,
nihilominus contemnentes. Cur igitur firmi
nostri propositi fit, cum felici exercitu nostro
ad partes ipsas accedere, ut serpentis nequitiam
non in cauda, sed in capite conteramus; devotioni
vestrae mandavimus, quatenus,
sicut honorem Imperii diligitis, et salutem nostram
optatis, contra Mediolanenses et eorum
sequaces alios, qui sic in dedecus et laesionem
nostram, nostrorumque fidelium effrene vagantur,
ad guerram evestigio resurgatis; ut sic

Torna all'inizio