3. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Sed peccatum virtuti opponitur.
Cum ergo quaedam virtus sit in intellectu, scilicet intellectualis, ut patet ex
6 Ethic., videtur quod peccatum in intellectu esse possit.
4. Praeterea, infidelitas peccatum quoddam est. Sed infidelitas est in intellectu,
secundum quod doctrinae fidei dissentit. Ergo in intellectu potest esse peccatum.
5. Praeterea, nihil prohibetur nisi peccatum. Sed quaedam scientiae sunt prohibitae,
ut necromantia, et huiusmodi. Cum igitur scientia sit in intellectu, videtur
quod in intellectu possit esse peccatum.
SED CONTRA, illud quod excusat peccatum, non est peccatum. Sed defectus qui
est in intellectu, ut ignorantia, peccatum excusat. Ergo in intellectu non contingit
esse peccatum.
Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non est peccatum. Sed intelligere
quodlibet, non est in potestate nostra. Ergo si intelligendo deficimus, non
peccamus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum in peccato sit ratio mali, et praeter hoc ratio
culpae; utrumque diversimode invenitur in actu intellectus et in actu voluntatis;
quia in actu voluntatis est malum ex obiecto, non autem in actu intellectus: velle
enim mala, malum est; sed intelligere mala, non est malum: cuius ratio sumi
potest ex obiecto utriusque. Obiectum enim voluntatis est bonum; sed obiectum
intellectus est verum: bonum autem et malum, ut in 6 Metaph. dicitur,
sunt in rebus; sed verum et falsum sunt in anima: et ideo voluntas per actum
suum tendit in obiectum suum secundum quod se habet in re, et ideo ex bonitate
et malitia rei volitae actus voluntatis est bonus et malus: sed intellectus per
actum suum tendit in rem secundum quod est in anima; ratio autem et malorum
et bonorum in anima bonum est; et ideo cognoscere malum et bonum, in se
bonum est; unde Boetius dicit, quod notitia mali bono deesse non potest.
Sed malum accidit in actu intellectus ex indebita proportione intellectus ad rem,
ex eo scilicet quod apprehendit rem aliter esse quam sit. Intelligere enim rem
falso, est malum in actu intellectus, sicut verum est bonum eius, ut dicitur in 6
Ethic.. Actus igitur intellectus sic malus non habet etiam eodem modo rationem
culpae sicut actus voluntatis, qui invenitur suo modo malus: quia ratio culpae
primo in actu voluntatis invenitur; in actibus autem intellectus et aliarum
potentiarum non nisi secundum quod sunt imperati a voluntate. Ratio enim culpae
in actu deformi est ex hoc quod procedit ab eo qui habet dominium sui
actus. Hoc autem est in homine secundum illam potentiam quae ad plura se
habet, nec ad aliquod eorum determinatur nisi ex seipsa; quod tantum voluntati
|
|