Eo anno dominus inperator venit ad obsidionem Crevalcorii, et, stando ibi, milicia Bononiensium, 
cum aliquibus bonis balistis, ivit ad civitatem Mutine, credentes ipsam civitatem 
accipere, sed non potuerunt: tamen conbuxerunt omnes burgos de extra civitatem; postea, 
eodem anno, comune Bononie equitavit ad castrum.… quod erat castrum Mutinensium, et 
illud ceperunt et destruxerunt, et postea iverunt ad Vignolam, quod erat castrum Mutinensium, 
et ibi fuit maximum prelium, et comune Bononie fuit sconfittum die dominico secundo  
mensis octubris. 
Millesimo ducentesimo quadragesimo, indictione tertiadecima. Dominus Rainerius Geno 
de Veneciis fuit potestas Bononie. Hoc anno fuit obsessa civitas Ferarie per comune Bononie 
et comune Veneciarum, et, per concordiam, habuerunt eam, et captus fuit dominus Salinguerra 
sub spe concordie, et ductus Venecias, et ibi obiit. Hoc autem fieri fecit dominus 
Gregorius de Montelongo, qui erat tunc legatus apostolice sedis. Et tunc dominus marchio 
extensis, cum gente sua, intravit Ferariam, et habuit eius dominium magno tempore. 
Millesimo ducentesimo quadragesimo primo, indictione quartadecima. Dominus Oddo de 
Mandello de Mediolano fuit potestas Bononie. Eodem anno dominus inperator Fredericus 
obsessit civitatem Faventie, et ipsam civitatem, per novem menses obsessam, habuit ad suum 
dominium: venit enim in vigilia sancti Bartoli mensis augusti, et facta fuit concordia in 
alio anno, de mense aprilis, et, per ipsam concordiam, stetit exercitus per VI septimanas.… 
Millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, inditione quintadecima, dictus dominus 
Oddo defensor fuit civitatis Bononie, et dominus Ubertus Vicecomes de Placentia fuit potestas 
Bononie. 
Millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, indictione prima. Dominus Aço de Pirovalo 
de Mediolano fuit potestas Bononie. Hoc anno dominus Aço domine Gualdradine revellavit 
se contra comune Bononie, et intravit rocham Rofeni, et tunc potestas et comune Bononie 
iverunt in obsidionem dicte roche, et capta fuit dicta rocha per vim et prelium: unde dictus 
potestas cepit dictum dominum Açonem et alios, qui cum eo erant, et captos fecit eos duci 
Bononiam, et, in publica contione, condenpnati fuerunt, et tracti ad caudam equorum, et fuerunt 
  |  
  |