Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 204


et excommunicat Henricum naturalem filium eius et omnes sequaces eorum pro eo,
quod Marchiam, quam iuris esse dicebat ecclesie, hostiliter est ingressus.
Mense Decembris Imperator aput Pisas natale Domini celebrat. Quidam frater Helyas,
qui in ecclesia sancti Francisci aput Ascisium magister ordinis fratrum Minorum extiterat,
pro eo quod apud Gregorium papam delatus a fratribus quod male amministrasset, eum
ipse papa ab amministratione remouit, in odium pape Imperatori adhesit. Uigiles de nocte
per Ryccardum de Montenigro iustitiarium in principatu Capue statuti sunt.
M o CC o XL o . Mense Ianuarii per predictum capitaneum generalis collecta exigitur, Imperatore
mandante; et tunc uisitatores castrorum per Regnum constituuntur, per quos de fidelibus
deputati sunt aliqui, qui castra imperialia uisitent semel in hebdomada, et tam de factis
castellanorum, quam de numero seruientium diligenter inquirant, similiter et defectu eorum.
Mense Februarii per eundem capitaneum per totum Regnum fit inquisitio generalis contra
impositores et collectores collecte imperialis anni preteriti, ut de sua malitia pro meritis

Torna all'inizio