comitem Romaniole, et, tenpore procedente, Iohannes Çottus filius eiusdem domini Malateste
occupavit poçum Montis Archangeli in comitatu Arimini. Et dominus comes predictus fecit
indici et proclamari exercitum generalem per totam provinciam Romaniole, et fuit exercitus
usque ad plebem, que vocatur plebs Sancte Iustine, in strata publica, iuxta civitatem Arimini
per duo milliaria; postea dictus exercitus ivit ad Sanctum Archangelum, et ibidem stetit exercitus
tribus diebus, et postmodum dictus exercitus separavit se, et redierunt omnes de Romaniola
ad domos eorum.
De mense vero octubris tunc sequenti, accidit quod Malatestinus filius dicti domini Malateste
et Philipucius de Esio et multi alii reduxerunt se in castro Montis Scutoli, in comitatu
Arimini, et, in continenti, comune Arimini misit exercitum ad dictum castrum, et fecerunt
exercitum generalem, ita quod illi, qui erant in dicto castro, non poterant se separare; quare
dominus comes Romaniole fecit proclamari exercitum generalem in auxilium predictorum, qui
erant in dicto castro Montis Scutoli, et finaliter ceperunt illi de Arimino dictum castrum et
omnes quotquot erant in eo, et duxerunt captos ad civitatem Arimini.
Postea supervenit dominus Iohannes de Colunpna marchio anchonitanus, et venit Ariminum
causa componendi inter comune Arimini et dominum Malatestam, et primitus extraxit
de prexonia dominum Philipucium de Esio et omnes alios de Marchia, qui tunc tenporis
capti fuerunt. Et tractavit pluribus diebus cum comite Romaniole et cum illis de Arimino
de concordia facienda; non tamen potuit illam perducere ad effectum.
Millesimo ducentesimo LXXXIX, indictione secunda, fuit potestas Faventie pro primis
sex mensibus dominus comes Alexander de Romena, et dominus Guilielmus comes de Castrocario
fuit capitaneus populi. Dicto tenpore obiit dominus frater Bentevegna cardinalis
romanus, in die beate Marie, de mense marcii, in civitate romana.
Eo anno dominus papa Nicholaus ivit, cum tota curia, ad Reathem, et ibidem, in die…
coronavit dominum Karulum filium regis Karuli in regem Scicilie.
Eo anno comune Florentie, quod erat pars Guelforum, fecit exercitum generalem contra
Aretinos, qui tenebant civitatem Ariçii pro parte Ghibellinorum, et, dum essent in exercitu,
volendo ire supra Bibenam, que erat castrum episcopi Aretini, exierunt illi de Ariçio
contra eos, et invicem preliati sunt, ita quod in conflictu mortuus est gladio dominus episcopus
aretinus dominus Guilielminus de Paçis Valdarni, d. Rainerius eius frater, Federicus de Ubertis
de Florentia et multi alii, et hoc fuit die festi sancti Barnabe apostoli, die XI intrante
mense iunii. Et, in continenti, dictum comune Florentie, cum toto suo exforcio et amicis
Tuscie, fecit exercitum generalem supra civitatem Ariçii, et steterunt in dicto exercitu per tres
septimanas, et postea levaverunt canpum, et reversi sunt domum.
Eo anno, die XVI mensis iunii, fuit magnum prelium inter comitem Atrabatensem, cum
militia et gente sua, in partibus Calabrie, in loco, ubi dicitur .… et inter donpnum Iacobum
filium olim domini Petri regis Aragonie.
|
|