Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

148


3. Imminente itaque pascali solempnitate, cum rex Chuonradus
in basilica apostolorum ad culmen imperii apostolica foret
consecratione sublimandus, Heribertus Ravennas archiepiscopus
temerarie dexteram regis invasit ac tenuit faciens, quod Mediolanensi
iure conpetebat antistiti. Quod cum omnium displiceret in
occulis, commonebant eum presules ceteri, quatenus a non
suo desisteret. Nichilominus ille pertinaciter tenebat. Heribertus
vero Mediolanensis antistes, ne in die festo tumultus fieret
in populo, sapienter multum popularem declinavit tumultum
cunctos suos adversari volentes ab omni contradictione cohercens.
/*
4. Rex igitur tumultuantium strepitu attonitus cognita tandem
rei veritate gradum figens taliter est contionatus: "Certum
quidem, reverendi patres, quia sicut privilegium est apostolice sedis
consecratio imperialis, ita Ambrosiane sedis privilegium est electio et
consecratio regalis. Unde ratum videtur, ut manus, que benedicit et
prius coronam imponit regni, si presens affuerit, representet regem ad
imperium promovendum sancto Petro et eius vicario; quatenus

Torna all'inizio