3. Praeterea, humanae naturae convenit assumi a Filio Dei, et homini convenit
esse unitum. Sed hoc non convenit Filio Dei. Ergo non oportet quod ea quae
conveniunt naturae humanae, dicantur de Filio Dei.
4. Praeterea, haec est vera: «Iste homo est praedestinatus». Sed haec est falsa:
«Filius Dei est praedestinatus». Ergo idem quod prius.
5. Praeterea, omnis proprietas humanae naturae est quid creatum. Sed creatura
non praedicatur de Filio Dei. Ergo nec proprietas humanae naturae.
6. Praeterea, ea quae praedicantur de Christo secundum quod homo, non praedicantur
de ipso secundum quod Filius Dei. Ergo videtur eadem ratione quod
ea quae praedicantur de homine, non praedicentur de Filio Dei.
SED CONTRA, de quocumque praedicatur aliquid, praedicantur de eo omnia
consequentia ad ipsum, etiamsi sit praedicatio accidentalis; sicut si homo est
albus, sequitur quod sit coloratus. Sed homo praedicatur de Deo. Ergo quidquid
praedicatur de homine, praedicatur de Filio Dei.
8. Praeterea, quaecumque consequuntur naturam, praedicantur de suppositis
naturae illius. Sed Filius Dei est suppositum humanae naturae. Ergo consequentia
naturam humanam possunt praedicari de Filio Dei.
9. Praeterea, Christus est persona subsistens in duabus naturis, divina et humana.
Sed omnia quae conveniunt divinae naturae, possunt praedicari de Christo.
Ergo pari ratione omnia ea quae conveniunt naturae humanae.
10. Praeterea, nihil magis repugnat divinae naturae quam mori. Sed dicitur,
quod Filius Dei est mortuus. Ergo et omnia alia possunt dici de Filio Dei quae
conveniunt humanae naturae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod natura et suppositum naturae in quibusdam differunt
re et ratione, sicut in compositis; in quibusdam autem ratione et non re,
sicut in divinis. Sed differentia quae est secundum rationem, est differentia
oppositionis: quia natura et suppositum habent intentiones oppositas; et ideo
ea quae pertinent ad rationem naturae, nullo modo praedicantur de supposito
neque in abstracto neque in concreto, neque in divinis neque in humanis; sicut
Pater non dicitur commune tribus, nec Petrus dicitur forma totius. Differentia
autem quae est secundum rem, non est oppositionis, sed est sicut principii formalis
ad formatum; et ideo quae secundum rem ad naturam pertinent, possunt
praedicari de supposito, sicut natura praedicatur, scilicet in concreto.
Quia autem unio facta est in supposito, ut scilicet sit unum et idem suppositum
divinae et humanae naturae; ideo de illo supposito possunt praedicari ea quae
consequuntur secundum rem utramque naturam, sicut et ipsae naturae de ipso
praedicantur: quia enim divina natura praedicatur de Filio Dei in concreto et
in abstracto; ideo proprietates eius possunt utroque modo praedicari de ipso:
|
|