incrementum, usum; in dignitatibus gloriam, honorem, autoritatem; in vita tranquillitatem, laetitiam, felicitatem et quae in caeteris rebus optari solent. Atque in priori quidem genere ante omnia videndum est, ut boni aliquid optemus, ne ei cui optamus aut noceat aut certe non prosit, quale esset, si avaro pecuniae magnitudinem aut furioso insaniae materiam optaremus. Deinde, ut id quod optamus, possibile et verisimile sit, ne aut non sacerdoti pontificatum aut privato homini summum imperium optemus. Quae quidem tametsi fieri quoquo modo possunt, tamen quoniam iis ordo rerum humanarum cursusque repugnat, ut a vero longissime absunt, ita debent a boni viri tum animo, tum scriptis abesse quam plurimum. Danda praeterea opera est, ut non verisimilia modo, sed convenientia etiam personis optemus, ut civi in sua patria magistratus, principi regnum, pontificatum maximum episcopo, quae non solum esse possunt, sed frequenter quoque eveniunt. In primis vero in optando modesti esse debemus, ne blandiri magis, quam optare videamur. Gratissimum autem fecerimus, si ut cuique aliquid maxime cordi est, ita id illi optabimus. Nobis tamen in optando gravitas est et prudentia retinenda, ut si quis falsa de se persuaserit, nos illi continuo vana optemus hominemque in falsa de se persuasione
|
|