Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 238

Tomus I


pars in fluminibus se submersit. Tunc Caesar
prae omnibus suis militibus, suae virtutis
potentiam est expertus. Ipse enim inimicorum
cuneos, manu propria feriebat. Tunc Theutonici
suos gladios rubricarunt, tunc felices
fidelesque regni milites collaterales principis
mirabiliter pugnaverunt. Tunc miranda
Papiae militia se de Mediolanensibus militibus
vindicavit et fidelis Cremona cum suis,
civitatibus secures sanguine saturavit, et suas
evacuaverunt pharetras Saraceni. Nunquam
enim in aliquo bello sic fuerunt cadavera cumulata,
et nisi nox festine venisset, quae hostium
subtraxit reliquias, nullus eorum de manibus
Caesaris evasisset. Sed mira res, quod in
tam belli conflictu terribili, Imperialis exercitus
extitit sine damno. Sic itaque devictis hostibus
et fugatis cum triumpho Cremonam venit
inclytus Imperator; inde reformatum
Carocium Mediolanense cum Potestate filio
Ducis Venetiarum, aliisque captivis Cremonam
accelerans consequenti die ad mandatum
Caesaris, sui vexilli pertica usque ad terrae
faciem turpiter inclinata, Potestate ad dedecus
ligato superius, et multitudinem
gentium magnis applausibus praetereunte, ab
elephante qui castellum ligneum, et tubicinas
cum vexillis Imperii gerebat in dorso, per Cremonam
ad laudem et gloriam principis trahebatur.
Vere de throno Dei sententia prodiit

Torna all'inizio