Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 420


2. Ab hac recedens et transiens per multas civitates et terras,
vi ad quamdam terram nomine Comum, que antiquitus
civitas magna fuit. Hec maximum damnum intulit Rome tempore
iam transacto; eius muri bene sunt quinquaginta milliarium
capaces. In ista sunt palacia integra adhuc inhabitabilia;
tamen multis etiam victualibus habundat.
 
De civitate Iob ubi homines nent, mulieres vero non.
Cap. VI.
 
1. Ex hac recedens et veniens per terras multas, perexi
ad terram Iob nomine Us, que est cunctorum victualium
multum pulcer situs. Penes hanc terram sunt montes in quibus
sunt pulcerima pascua pro animalibus habundanter. Illic
etiam melior manna et in maiori copiam reperitur quam
in terra aliqua, que hodie sit in mundo. In ipsa etiam habentur
IIIIor bone perdices pro minori precio quam uno grosso.
In ea sunt pulcerimi senes, ubi homines nent, id est filant,
mulieres vero non. Hec terra correspondet a capite Caldee versus
tramontanam.

Torna all'inizio