Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1925


CATIMON Sycilie fluvius est.
CAULARIUS fluvius in agro Ydensium est haud longe a Carallite
palude.
CECINA fluvius est Tuscie, per agrum effluens Vulteranum;
cadit in Arnum.
CEPHALOEDIS Sycilie fluvius Himere oppido proximus.
CEPHESUS navigabilis fluvius est in finibus Pandorum
Persarum.
CEPHISUS Beoetie fluvius est sub Parnasi radicibus fluens,
cuius in marginibus aiunt fuisse templum dee Themis ad quod
Deucalion et Pyrrha consulturi de restauratione humani generis
post diluvium accesserunt,i et ob id aqua Cephisi fatidica
nuncupata est, quam aiunt, cum ex eodem lacu cum flumine
Mela exeat et ille nigras aves faciat, albas facere nigras, nigras
autem rufas. Hunc preterea dicunt Narcissi fuisse
patrem.
CEPHNE fluvius est Orientalis, inter quem et Yndie regionem
que dicitur Geria habitarunt qui ex Ofir, qui de genere fuit
Heber, descenderunt; et exinde Salomoni aurum deferebatur.
CHELADON Arcadie fluvius est.
CHELONATES fluvius ea in Ora in qua Cyllene et
Callipolis.
CHERATI Yndie fluvius est, qui pisciculos producit errantes
per aridam et demum in fluvium redeuntes.
CHERIUS fluvius est in Evia regione, ex quo si potent oves albe
nigre efficiuntur, cum in Neleo flumine huic propinquo
contingat contrarium.
CELEUS fluvius est Frigie.
CERRETORIUM torrens est fere inter Pistoriensem agrum atque
Lucensem, hinc Uzanum habens oppidum, inde Pisciam,
qui miraculo suo solus torrens meruit inter flumina memorari.
Hic (ut aiunt incole) parvo montis declivo cadens non imbre
turget ut reliqui, quin imo (ut iidem asserunt) de decennio in
decennium seu paulo amplius, non determinato tempore sed
fortuitu et dum minus ab ipsis expectatur, ex imo telluris ventre
repente et fere in momento tam grandem lapidum evomit

Torna all'inizio