222  
pessi sunt, et diuersis plagis et tribulationibus afflicti carceralibus 
custodiis retruduntur. 22 Sanctus uero Valentinus incessanter 
predicabat eis uerbum salutis, sed minime fructum laboris 
obtinere ualebat. 
23 Accidit autem ut sanctus Iuuenalis, sacerdos et medicus 
sicuti superius mentionem fecimus, ex Africa Romam ueniens, 
apud 24 matronam, nomine Philadelphiam, quae erat ex genere 
Augustorum, aduentasset, cum honore et magno tripudio 
recepit, et eius lassitudini incessanter necessaria ministrabat. 
25 Quem cum ipsa mulier cognouisset esse uirum Dei, diligentissime 
ei seruiebat; et affectantem eum detineri ibi, cepit 
exquirere, in qua ciuitate non esset episcopus. 26 Dum autem 
cognouit, quia Narnia absque pontifice esset, misit ad eam uiros 
prudentissimos, qui explorarent, si in ea essent fideles. 
27 Et dum repperissent in ea uiros ac mulieres nobiles de Anichilorum 
genere, habito consilio cum eis, si uellent sibi episcopum 
consecrari, quod cum utrisque placuisset, pariter ad 
urbem Romam uenerunt et petiuerunt a pontifice, ut eis 
Iuuenalem sacerdotem Narniae consecraret episcopum. 
28 Quod cum Deo fauente impletum esset, uenerunt gaudendo 
et ymnidicis laudibus concinendo de consecratione sancti episcopi 
usque Narniam. 
29 Ingressus autem Iuuenalis apostolus predictam ciuitatem 
cepit alloqui populum, et lachrimabili uoce dicens: « Conuertimini, 
filii, et Deo creatori flectite colla, et ab ydolorum 
cultura recedite, ut eternas penas euadere possitis. 30 Demum 
uero, facto ibidem oraculo sancti martyris episcopi Valentini, 
arasque ibi constituens, sacrosancta mysteria Dei suo more celebrabat; 
in quo loco omnipotens Deus per suas orationes multa 
beneficia prestitit et mirabilia ostendit. 31 Quadam autem die,
  |  
  |