ictu"  , hanc navim velis et remis impellit, idest maxima		 c.95v.b 
fuga temporis. Nam pro remo tempus intelligo, 
quod vehit ad mortem corpus, sicut remus impellit 
ad portum navim. Velum corpus est quod animam velat.  
Ipse ab una ripa ad aliam portat animas, quia per 
mortem ad aliam vitam itur. Require in eodem li. c. 
…(sic) et in li. Vir c. Hercules.  Idem, prout in VI li. 
Virgilius actestatur, servat usque ad peryodum vite 
has aquas putridas et planctas palustres, qualia sunt 
nostra corpora et bona temporalia que continuo cursu 
fluunt; ideo dicit quod ea ad aliam ripam portat. Hunc 
Virgilius describit terribilem, quia naturaliter omne animal 
abhorret mortem perniciemque devitat; "  squaloris 
terribilis"  , quia mors, secundum Phylosophum, in Ethi- 
cis, est finis omnium terribilium, idest terribilis super 
omnia terribilia. "  Canicies"   significat senectutem non 
posse mortem evadere. "  Inculta"  : incultum est omne 
quod fit preter ordinem racionis, seu quia senex nec se 
comit nec ornat. "  Iacet"  : iacere est "  vile esse"  , iuxta id 
Ovidii: "  Pauper ubique iacet"  et talia sunt omnia temporalia
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |