suprascriptis casalibus in hoc monasterio fecerat, ad prędictum 
pontificem venit, et dans cartam in manibus eius, de hac re fortiter 
reclamavit. qua perlecta et veritate cognita, laudavit eam, 
displicuitque illi quod frater eius fecerat in  iuste de rebus ipsis. 
qua de causa illum ad se venire fecit, et corripiens eum, rogare 
cepit ut ab ipsa iniustitia recederet, et monasterium quiete ipsas 
res tenere sineret. quo audito domnus Romanus et cognita veritate, 
obędivit iussioni domni pontificis et sua sponte coram multis 
refutavit ipsas res in integrum. 
Item, domnus Hugo abbas fecit convenientiam pactuationis 
cum presbyteris Sancti Eustathii, iubente domno Crescentio prefecto 
Urbis, et commutavit eis terram in qua sunt parietini destructi 
cum medietate oratorii Sancti Symeonis, et recepit ab eis 
curtem et domum cum puteo aquę vivę, ct maiori cripta post 
eam sinino opere coopertam, sicut a pariete antiquo circumdata 
videbatur. Hęc omnia fuerunt hęredum Aldonis. 
Cum vero in iudicio resideret domnus marchio Rainerius dux 
in turri de Corgnito, venit domnus Hugo abbas et coram omnibus 
ostendit atque legit cartas quas Hugo filius Teuzonis et Seria et 
Berta filię eius fecerunt in Sancta Maria de Minione, iuris huius 
monasterii, de ęcclesia Sancti Peregrini et Sancti Anastasii cum 
omnibus pertinentiis et de ipso saline. et audiens Astaldus 
filius Hugonis, qui ibi astabat, respondit: « Cartulę istę bonę sunt 
et legibus factę, et ipsę res et ęcclesię quę ibi leguntur nichil 
michi pertinent ». et iudicaverunt iudices ut deinceps pręfatus 
Astaldus et eius hęredes taciti essent de ipsis rebus  sive ęcclesiis 
et supradictum monasterium Sanctę Marię eas possideret in proprium. 
tunc domnus Rainerius marchio et dux exinde misit 
bannum domni imperatoris, ut si quis monasterium hoc de eis 
disvestire pręsumpserit, duorum milium mancusos aureorum compositor 
existat, medietatem camerę imperatoris et medietatem huic 
monasterio . item, Azo filius Ramponis dedit in hoc monasterio 
res suas territorii Sabinensis, ubi dicitur Lanianus, modii .I.
  |  
  |