Similiter etiam in moralibus multo minus oportet quod ex causa de necessitate
effectus sequatur: quia in his nihil est causa completa, nisi adiuncto voluntatis
actu, et subtracto omni impedimento: et quod dicitur, quod ad causam de
necessitate sequitur effectus, intelligitur de causa completa non impedita.
Ad tertium dicendum, quod unum contrariorum non est causa alterius per se, sed
per accidens esse nihil prohibet; sicut frigidum calefacit, ut in 8 Phys.
dicitur.
Ad quartum dicendum, quod illo modo quem obiectio tangit, peccatum non est
causa peccati, nisi similis in specie; sed sunt et alii modi quibus unum peccatum
est causa alterius: et ideo ex insufficienti procedit.
Ad quintum dicendum, quod si peccato per se inesset quod haberet pro causa
aliud peccatum, in infinitum iretur: quia sic oporteret quod omni peccato conveniret;
sed hoc peccato accidit ut ex alio peccato causetur; et ideo non oportet
in infinitum abire; sicut etiam motui accidit ut unus motus sit causa alterius; est
tamen ponere primum motum qui non est causatus ab alio motu.
ARTICULUS 2
Utrum passio possit esse peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod passio possit esse peccatum. Motus enim sensualitatis passio
quaedam est. Sed motus sensualitatis inordinatus peccatum est, ut supra dictum
est. Ergo passio potest esse peccatum.
2. Praeterea, ira passio quaedam est. Sed ira est unum de septem capitalibus
peccatis, et potest esse mortale peccatum; et similiter invidia. Ergo passio potest
esse peccatum.
3. Praeterea, omne quod contrariatur et pugnat contra rationem, est peccatum:
quia, ut dicit Augustinus, nonnullum peccatum est,
cum caro concupiscit adversus spiritum. Sed passiones ad rationem pugnant, ut
dicit Dionysius. Ergo passiones sunt peccata.
4. Praeterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis, ut dicit
Philosophus. Sed propter superabundantiam passionum quae
ad medium non reducuntur, a medio virtutis aliquis recedit, et peccatum incurrit.
Ergo passiones peccatum sunt.
5. Praeterea, meritum et demeritum, cum sint opposita, in idem genus reducuntur.
Sed passionibus contingit mereri, sicut patet in martyribus. Ergo et passionibus
contingit demereri; et ita passiones peccatum esse possunt.
|
|