Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 592


Quibus dixit pater Herimannus, Coloniensis archiepiscopus:
„Cum sitis monachi, nil ad vos pertinet istud negotium.
Fugitivi estis sancti Benedicti, sub nulla regula vultis
esse districti. Si placet domino meo imperatori, prestolandi
sunt Romani; interim iubeat vos custodie mancipari.” Manserunt
itaque cum eodem archipresule in curia sine captionis
iniuria. Et ecce repente veniens legatio Romanorum stupebat
de fraudulentiis monachorum. Placuit ergo cunctis episcopis,
quod domnus imperator istos sarabaitas sacramento constringeret,
ut nullo modo ipsi papę fierent neque de electione
papę per nullumvis ingenium se intromitterent. Et factum
est ita. Quid plura? Domnus Victor eligitur et Romam adducitur
et cum magna lęticia ab omni coetu rei publicę processionaliter
suscipitur. Prenominati vero acephali secuti sunt
eum, non tamen recepti ad apostolicum secretum. Prandellus
denique callidior aliis associavit se monetariis volens placere
domno apostolico saltim de monete negocio et ita nolente volente
papa intrat et exit ut inportunus canis, verumtamen a
plenitudine gratiae vacuus et inanis.

Torna all'inizio