Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo II

Pag. 27


et ibi fuerunt ille mulieres Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome.
Quum lamentabantur dicentes: Quis revolvet nobis lapidem ab hostio monumenti?
et respicientes viderunt revolutum lapidem. In illa eciam sanctissima
apparuit Jhesus Cristus Marie Magdalene. quia. ubi nunc est sepulchrum
Domini. erat ortus. qui erat Joseph ab Aramathia. et ipse fecerat
fieri monumentum in orto suo. quia consuetudo erat tunc talis et adhuc
est apud aliquas civitates Asyrie. et ideo Jhesus Cristus. quum apparuit
Marie Magdalene. illa existimans. quod ortolanus esset et custos illius
orti. dixit: Domine. si sustulisti eum. dicito mihi. etc. Et Cristus respondit:
Maria. non recordaris. quum tuum fratrem Lazarum resuscitavi. sic
possum facere de meipso. et illa cognovit eum et dixit: Raboni et ipse
respondit: Noli me tangere. vade. etc. In illa capella sanctissima stabant
Marie, quum angelus dixit eis: Quem queritis? Et est unum foramen in
capella. ubi retraxit se Maria Magdelene. quum Cristus vocavit eam: et
ego fui in illo foramine et fui in illa capella. quum exivi de sepulchro.
In illa ecclesia sepulchri. que vocatur Golgatana. introeuntibus nobis
in ecclesiam ad partem dextram. est mons Calvarie. ad quem ascenditur
per unam scalam lapideam habentem gradus XX. et ibi est ille locus
sanctissimus et devotissimus. in quo vexillum crucis fuit elevatum ad
confundendum omnes tartareas legiones. et est ibi foramen. ubi sancta
crux fuit elevata et posita: in illo foramine caput meum pluries posui et.
gratia Dei mediante. de lapide illius montis et proprii foraminis in bona
quantitate recepi. quod. antequam intrarem sepulchrum. feci fieri duos
scarpelos ferreos fortes seu subulas et mecum portavi in sepulchro et cum
illis recepi. prout narrabo. Juxta montem Calvarie. est unum altare. et ibi
missam celebravi de cruce et legi passionem. beati Johannis: Egressus
Jhesus trans Jordanem?..
Ille locus Calvarie est valde ordinatus et ornatus.
habet pavimentum opere moysayco factum et voltas desuper deauratas.
et de monte videtur modicum. Forte est discoopertum per tria brachia.
totum aliud est coopertum lapidibus marmoreis. In illa ecclesia sepulchri
stant semper et nunquam exeunt tres senes calogeri id est fratres greci. de

Torna all'inizio