Salimbene de Adam: Cronica

Pag 371


De Ghirardino Segalello, qui filio Dei voluit similari, et de multis stultitiis
eius, quas fecit.

Igitur de Ghirardino Segalello, qui fuit istorum principium,
sciendum quod filio Dei voluit similari. Nam fecit se circumcidi,
quod est contra Apostolum, qui dicit, Gala. V: Ecce ego Paulus
dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nichil proderit.
Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam
debitor est universe legis faciende
. Item in cunabulis iacuit
fasciis involutus et lac et mammas suxit cuiusdam nescie mulieris.
Postmodum ivit ad quoddam castrum, quod appellatur Culliculus
sive Colliculus, quia ibi post planiciem primo occurrunt
colles a Parma versus Fornóvum; de quo castro adhuc dicemus,
cum tempus fuerit oportunum. Et stans in media via, ex nimia
simplicitate, transeuntibus clara voce dicebat: «Ite et vos in vineam
meam!»
. Et qui cognoscebant eum, reputabant eum fatuum, scientes
quod nullam vineam ibi habebat. Montanarii, vero, qui eum
non cognoscebant, ingrediebantur vineam, versus quam manum
extenderat, et comedebant uvas non suas, credentes sibi hoc a
proprio vinee domino imperatum.
Post hec, cum hospitaretur apud aliquam mulierculam viduam,
filiam nubilem et speciosam habentem, dicebat sibi a Domino
revelatum quod cum illa puella debebat illa nocte nudus cum
nuda in eodem lecto dormire, ut probaret si castitatem servare
posset necne. Consentiebat mater reputans se beatam, et puella
minime hoc negabat. Hoc beatus Iob non docuit, qui dicit, 31:
Pepigi fedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
Item Eccli. IX: Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in
decóre eius
. Item Eccli. XXXII: In via ruine non eas, et non
offendes in lapidibus; nec credas te vie laboriose, ne ponas anime
tue scandalum
. Item Eccli. III: Cor durum male habebit in novissimo;
et qui amat periculum in illo peribit
. Item Prover. XIX:
Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit
vias suas mortificabitur
. Mandatum fuit a Domino, Luc. XII:
Sint lumbi vestri precincti. Gregorius: «Lumbos enim precingimus,
cum carnis luxuriam per continentiam coartamus». Sed vias

Torna all'inizio