Post primi parentis lugibilem ruinam atque post unde lacrimabile
periculum, post etiam immumerabilem delictorum cladem,
quasi naufragus mundus, regnante iure Dominico, miseriam humani
generis Tartarus absorbebat, cuncta pene machina orbis animarum
periclitatione lacrimabili uoce hanc suae redemptionis diuinam
expectare clementiam cessabat dicens [...]. «Omnes, qui te
expectare [...]ndentur, quia te prestolamur tota die, ideo extimati
sumus ut oues occisioni: exurge, Domine, adiuua nos et libera nos
propter nomen tuum!». In hac uero penuria motus auctor excelsus
uiscera pietatis eternae, cum esset in forma deitatis iureque perpetuo
cuncta teneret, non rapinam arbitratus est esse se equalem
Deo, set semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens in similitudine
hominum factus est obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis. Propter quod exaltatus, confitetur illi omnis lingua,
flectitur omne genu celestium, terrestrium et infernorum, quia ipse
regnat in dextera Dei Patris. Ipse namque sicut excelsior in
maiestate manens, ita humilior uirtutibus spiritualibus pollens, indicium
sanctae conuersationis et reconciliationis omnibus periclitantibus
ministare dignatus est, ut suo uenerabili exemplo, relictis
ydolatriis et nefariis dogmatibus, ad sui factoris et opificis fidem
conuerterent, qui omnes uult saluos fieri et ad ueritatis agnitionem
|
|