Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 50


uterque comedit et non digerit, recipit et non reddit.
(2) Avarus nec patientibus compatitur nec miseris miseretur,
sed offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum.
Nam Deo detinet debita, proximo denegat necessaria,
sibi subtrahit opportuna. Deo ingratus, proximo impius, sibi
crudelis. «Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia,
et homini livido ad quid aurum?». «Qui sibi nequam est,
quomodo alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis
suis». «Qui habet substantiam huius mundi, et viderit fratrem
suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab
eo, quomodo caritas Dei manet in eo?». Non enim diligit
proximum suum sicut seipsum, quem inedia perimit, egestas
consumit, neque Deum diligit super omnia, cui prefert
aurum et preponit argentum.
XV
Cur avaritia dicatur servitus ydolorum.
(1) Recte deffinit apostolus: «Avaritia est ydolorum servitus».
Sicut enim ydololatra servit simulacro, sic avarus thesauro.
Nam ille cultum ydololatrie diligenter amplificat, et
iste cumulum pecunie libenter augmentat. Ille cum omni
diligentia colit simulacrum, et iste cum omni cura custodit
thesaurum. Ille spem ponit in ydololatria, et iste spem ponit
in pecunia. Ille timet mutilare simulacrum, et iste timet
minuere thesaurum.

Torna all'inizio