ceteris gentibus in servitio beati Petri vos onmes christiani asserunt, inde omnipotenti
Domino, “qui dat salutem regibus”, pro defensione sanctae suae ecclesiae perfectius
placeatis, ut fidem, quam erga eundem principem apostolorum colitis, adiutricem in
omnibus habeatis.
Optaveramus quidem, praecellentissimi filii, amplius protelando nostram locutionem
dilatare; sed, quia prae multis ab iniquo Haistolfo rege Longobardorum nobis ingestis
tribulationibus cor nostrum nimio atteritur dolore et tedet spiritus noster,
ideo a multorum sermonum prolixitate declinavimus et unum, quod est necessarium,
excellentissimaae christianitati vestrae innotescere studuimus.
A Deo protecte nosterque spiritalis compater et vos, dulcissimi filii, pro mercede
animarum vestrarum, quemammodum misericors Deus noster caelitus victorias
vobis largiri dignatus est, iusticiam beati Petri, in quantum potuistis, exigere studuistis
et per donacionis paginam restituendum confirmavit bonitas vestra. Nunc autem,
sicuti primitus christianitati vestrae de malicia ipsius impii regis ediximus, ecce iam
mendatium et iniqua perversitas atque eius periurium declaratum est. Antiquus
quippe humani generis ostis, diabolus, eius perfidum invasit cor, et, quae sub vinculo
sacramenti adfirmata sunt, irrita facere visus est; nec unius enim palmi terrae spatium
beato Petro sanctaeque Dei ecclaesiae, rei publice Romanorum, reddere passus est.
Tanto quippe a die illo, a quo ab invicem separati sumus, nos affligere et in magna
ignominia sanctam Dei ecclesiam habere conatus est, quanto non possunt hominum
linguae aenarrare, quia etiam et ipsi lapides, si dici potest, tribulationem nostram
magno ululatu flerent; et ita nos visus est affligere, ut denuo in nobis innovata fuisset
infirmitas. Nimis namque lugeo, excellentissimi filii, cur, verba nostrae infelicitatis
non audientes, mendatium plus quam veritatem credere voluistis, inludentes vos et
inridentes. Unde et sine aeffectu iustitiae beati Petri ad proprium ovile et populum
nobis commissum sumus reversi.
Omnes denique christiani ita firmiter credebant, quod beatus Petrus princeps
apostolorum nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepisset iustitiam, dum
tam maximum ac praefulgidum miraculum vestris felicissimis temporibus demonstravit
talemque vobis inmensam victoriam dominus deus et salvator Iesus Christus per intercessiones
sui principis apostolorum pro defensione sanctae suae ecclesiae largiri dignatus
est; sed tamen, boni filii, credentes eidem iniquo regi, quod per vinculum sacramenti
pollicitus est, propria vestra voluntate pro donationis paginam beati Petri sanctaeque
Dei ecclesiae rei publice civitates et loca restituenda confirmastis. Sed ille, oblitus
fidem christianam et Deum qui eum nasci praecepit, irrita, que per sacramentum firmata
sunt, facere visus est. Quapropter “iniquitas eius in verticem illius descendit”;
patefactus quippe est laqueus, quem effodit, et in eo pro suo mendatio et periurio
incidit.
Coniuro vos, filii excellentissimi et a Deo protecti, per dominum deum nostrum
et sanctam eius, gloriosam semperque virginem genetricem Mariam, dominam nostram,
omnesque virtutes caelorum seu per beatum Petrum principem apostolorum, qui vos
in reges unxit, ut doleat vobis pro sancta Dei ecclesia, et iuxta donationem, quam
|
|