Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 272

Liber III


singulis contineantur, pessime orationem incohare et claudere, ut in Iugurthini belli principio apud Salustium notat Quintilianus: "Falso queritur de natura sua genus humanum". In fine quale esset, quod modo dicebam, ratione nostra clauditur. Quod quidem et in pedibus bene coeuntibus vitiosum est. Spondeus bene claudit, praesertim quae incisa nominantur, si eum antecedat creticus, ut similis causa, qua plurimum uti solebat Demosthenes. Item, si anapaestus, ut: "Loquar de muliere non solum nobili, verumetiam nota". Item, si iambus, ut: "Tu optimum munus exerces", qui molossus efficitur, qui est ex tribus longis. Contra spondeus optime iambus praecedit, ut: "Iisdem in armis fuit"; et: "Quid futurum sit, nescio". Claudit autem male spondeus, si eum vel alius spondeus vel pyrrhichius vel dactylus vel paean vel tribrachus antecesserit. Amphibrachus etiam, qui longam inter duas breves habet, autore Quintiliano, etiam claudit non male., ut: "In Africa fuisse". Sed ego id ratione dichorei, qui eodem in loco est, fieri censeo. Idem trocheum et pyrrhichium, qui paenan conficiunt, optime cadere existimat, ut: "Quanta eos a plebe Romana maneret invidia". Quem pedem Cicero dicit vigere in principio, in fine iacere. Bacchius, qui est ex brevi et duabus longis, etiam

Torna all'inizio