mutor», et apud Iacobum: «Apud quem non est transmutatio nec
vicissitudinis obumbratio». De eo quod est idem idemptitate, sic
per Prophetam pronuntiat: «Tu autem idem ipse es». Patet ergo
que sunt, que iacent in splendoribus.
Sed quare dixit “iacent” et quare “custodienda in splendoribus”?
Ad quod potest dici, quod ea dixit in splendoribus iacere, quia splendores
ea propria videntur habere. Quod autem proprium habetur, ab
eo cuius est proprium non movetur. Quod autem ex loco non movetur,
illic iacere perhibetur. Unitas enim proprie, iuxta rite rimantis estimationem,
divinis splendoribus congruit, quia divini splendores, tametsi
multi ferantur dictione, unum tamen sunt una singulari monade, et
sunt hoc ipsius unum, id est sua monadis. Cetera vero una non sunt hoc
quo sunt una, id est non sunt sua unitas. Ut homo unus non est hoc
ipsum unum, quo est unus, id est non est sua unitas. Divini vero splendores
vel splendidus Deus, qui habitat lucem inaccessibilem, et unus
est et hoc ipsum unum, id est sua unitas est. Et hoc ideo quia Deus est
sua deitas vel dealitas, qua Deus unus est. Cetera vero non sunt id quod
sunt. Non enim homo est sua humanitas, qua est homo et unus homo.
Nam propter unam humanitatem, habet unitatem. Ideo dixi “qua est
unus homo”. Non enim homo esset unus homo, nisi esset homo.
Indivisibilitas etiam proprie divinis aptatur splendoribus, id est Deo,
quia solus Deus est indivisibilis et in suis splendoribus, cum unus sine
reliquis haberi non possit, et in se ipso propter unam simplicem unicam
et singularem et principem essentiam, que Deus est et qua Deus est et que
hoc ipsum Deus est. Cetera vero dividi queunt secarique aut per partes
ut homo, aut per proprietates ut unitas creata. Quamvis dicatur indivisibilis
per partes, predicamentis tamen naturalibus, moralibus et rationalibus
et suis proprietatibus, quibus est et aliquid est - multis enim est -
dividi potest. Sic punctum et instans tempus. Sed mens virtutibus et
affectibus et proprietatibus, quibus est et multis est, et adamans hyrcino
sanguine dividi potest. Solus ergo Deus et in se suisque in splendoribus
sub divisibili cadere non potest.
Iam de eo quod est idem, questio omnis absumitur, quia solus Deus
est, cui convenit idem et in se et in suis splendoribus. Cetera vero non
sunt idem, quia variantur. Dicuntur tamen aliqua idem genere vel
specie vel numero, sed vel subiecto vel ratione, sed nulla dicuntur idem
simpliciter. Liquet igitur quomodo iam sepe fata tria et divinis in splendoribus
|
|