humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac
per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis avide ac
sine horrore tamquam poculis utebantur. || inde multas supra
Pontum positas civitates adgressus est. illic Apolloniam evertit,
Galathiam Partenopolim Tomos Histrum Burziaonem cepit belloque
confecto Romam rediit. ambo tamen triumphaverunt,
Lucullus qui contra Mithridatem pugnaverat maiore gloria, cum
tantorum regnorum victor redisset.
Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente
Lucullo rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum
ortum est. ad id missus Caecilius Metellus ingentibus
proeliis intra triennium omnem provinciam cepit appellatusque
est Creticus atque ex insula triumphavit. quo tempore Libya
quoque Romano imperio per testamentum Appionis, qui rex eius
fuerat, accessit, in qua inclytae urbes erant Berenice Ptolomais
Cyrene.
Dum haec aguntur, piratae omnia maria infestabant ita,
ut Romanis toto orbe victoribus sola navigatio tuta non esset.
quare id bellum Cn. Pompeio decretum est. quod intra paucos
menses ingenti et felicitate et celeritate confecit. mox ei delatum
etiam bellum contra reges; Mithridaten in Armenia
minore nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta milia
eius occidit, viginti tantum de exercitu suo perdidit et duos
centuriones. Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus.
neque multo post cum in suos saeviret || complures amicos suos
nec non Exipodram Magareque filios suos trucidasset, Pharnaces
alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad
persequendum se missum sibi conciliauit et mox adversus patrem
duxit. Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra
precatus ubi inexorabilem vidit, ita fertur exclamasse: quoniam
Pharnaces, inquit, mori iubet, vos, si estis dii patrii,
precor, ut quandocumque hanc vocem ipse audiat a liberis
suis, statimque descendens ad uxores pelices ac filias suas venenum
omnibus dedit; quod cum ipse novissimus hausisset
nec tamen propter remedia, quibus se praemunierat, confici
|
|