Guido Faba: Dictamina rhetorica

102


continuo preparari, ita quod in medio ianuario proximo, qualibet
occasione remota cum aliis militibus Lombardie feliciter
accedant et honorifice, sicut decet, vos ad hec taliter offerentes,
quod laudes et gratias acquiratis, et quod necessitas virtutem
parere videatur.
CCV.
De rectoribus ad suum commune.
Viris nobilibus et discretis domino A. potestati, et consilio
civitatis Bononie dignis et magnis laudibus decoratis B.
et C. eiusdem civitatis rectores salutem et totius prosperitatis
augmentum. Ad notitiam vestre prudentie presentium insinuatione
reducimus, qualiter rectores Lombardie Padue constituti
de communi consensu et unanimi voluntate talia statuere
nunc intendunt, de quibus faciendis a suis civitatibus habent
singuli potestatem. Unde quicquid super his vobis placet
quod facere debeamus, nobis quam citius vestris litteris declaretis,
et si vestra voluntas fuerit quod talia exsequamur,
nobis per instrumentum publicum auctoritatem plenariam
concedatis.
CCVI.
Responsiva ad predictam.
Nuper litteras vestre suscepimus bonitatis quedam continentes
statuta que rectores Lombardie nunc facere disponebant;
super quo potestis de multa prudentia commendari ex hoc,
quod circa nostra commoda et honores esse videmini solliciti
pariter et attenti. Quia igitur omnis pars turpis esse censetur
que suo non congruit universo, quod aliis placet volumus, in
hac parte presentium tenore potestatem hoc exsequendi liberam
concedentes.

Torna all'inizio