ex lege duodecim tabularum primum ad suos heredes pertinent. Sui autem
heredes aestimantur, qui in potestate morientis patris fuerint, veluti filius, filia, nepos,
neptis et deinceps . In eodem: Sui autem etiam ignorantes fiunt heredes, et statim
morte parentis quasi continuatur dominium . In eodem: Cuius ergo heredes facti
sitis, sive cuius bonorum possessionem petieritis, omnes res ad vos transeunt . In tertio
libro Codicis ita: Parentibus arbitrium dividendae hereditatis in liberos adimendum
non est . Item in libro Institutionum principalibus constitutionibus prospicitur, ne cui
longa et indubitata possessio auferri debeat. In sexto libro Codicis inter caetera sic
scriptum est: Auferri tibi, quod iure quaesitum est, non potest . Sed prudentiam
vestram, Saxones, liquido expedit scire legislatoris religionem omnes his sacratissimis
legibus subiugasse gentes, ut, quod aliis litterarum subministrat lectio, id aliis per usum
et consuetudinem prompte reddat memoria. Unde fit, ut consuetudo, quam legislator
commendat, legum vicem in iudiciali amplectatur causa. Nam in octavo libro Codicis
scriptum habetur: Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est . In eodem:
Leges quoque ipsas antiquitus probata et conservata tenaciter consuetudo imitatur et
obtinet; et quod officiis, curiis, civitatibus, principibus vel collegiis praestitum fuisse
cognoscitur, perpetuae legis vicem obtinere statuimus . Quare, Saxones, aequanimitas
vestra intelligat, quam benigno favore vobis vestrisque heredibus sicut caeteris gentibus
legislator ius vestrum vel ipsis legibus vel consuetudine legibus consentanea
observari constituit. Verum ut haec omnia divinae legis sanctione corroborata esse
cognoscatis, beati Gregorii sententiam adtendite, qui in epistola Phocae imperatori missa
inter caetera sic ait: Redeat cunctis in rebus propriis secura possessio, ut sine timore
habere se gaudeant, quae non sunt ab eis fraudibus acquisita . Quorsum haec Saxones?
Nonne hac eadem legum auctoritate Henrico regi inviolabiliter regnum stabilitum esse
comprobatur? Estne inter mortales, qui habitant terram, homo aliquis tam inscius,
tam hebes, tam imprudens, tam expers rationis, tam demens, cui cogitare aut fas sit
credere, in tantum regem licere fieri, quod cuiquam privato homini legum sanctione
fieri prohibetur, aut almi legislatoris perspicacem providentiam tam longe a ratione
fuisse, ut se suosque heredes ac posteros reges a tanto legum beneficio exclusos esse
voluisset? Audite ergo et videte Constantinum imperatorem in septimo libro Codicis
mandantem: Nemo , inquit, ambigit possessionis duplicem esse rationem, aliam, quae
iure consistit, aliam, quae corpore; utramque ita demum esse legitimam, cum omnium
adversariorum silentio et taciturnitate firmetur . Quid igitur? Nonne Henricus rex iure
et corpore possidet regnum? cuius legitima possessio iustissimum habuit initium, ut avi
eius C[onradi] imperatoris divae memoriae alta pax regni et tranquilla testatur, qui cum
ipsa benedictione apostolica, qua regnum accepit, H[enrico] filio suo beatae memoriae
successionem eius reliquit. Tandem paterna legitima successione cum eadem apostolica
benedictione ad Henricum regem pervenit. Qui cum bonae fidei possessor regni ex
tam iusto existat initio, insuper cum ab his tribus personis tam idoneis, tam magnificae
opinionis, in possidendo regnum sine controversia, sine omni litis interpellatione, ut leges
volunt, legibus patenter satisfactum esse cognoscatur, videntur manifeste adversus vos
Saxones, leges ipsae conqueri, quod unius monachi vesaniam sequentes contra divinas
et humanas leges, contra ius gentium, contra ius civile, contra bonos mores, contra
humanae vitae omnem aequitatem armata vi regni invasionem fecistis. Nam in sexti
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|