Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 744


operatione quies dicitur; et haec significatio transumitur a prima. Sed
quia nihil laborat nisi ex hoc quod a perfectione propriae naturae distat, ut
patet in motibus violentis; inde est ut in illo res quiescere dicatur in quo sufficientiam
invenit; et secundum hunc modum voluntas quiescit in ultimo fine: et
haec significatio quietis transumitur a secunda.
Constat ergo quod Deo non potest quies attribui quantum ad primam vel secundam
significationem, sed quantum ad tertiam vel quartam potest. Sed quantum
ad tertiam sciendum, ut ex praecedenti articulo patet, quod Deus ab operatione
cessare non dicitur quasi ipsa operatio qua operatur, deficiat, cum sua operatio
sit essentia eius; sed ratione effectus hoc dicitur, quia operatione aeterna facit
ut aliquis effectus temporaliter sit. Nec sic tamen ex parte effectus operatio eius
cessare dicitur die septima, quasi nihil in rebus fecerit postea, vel saltem in die
septima: quia si operatio eius in creatura vel ad momentum cessaret, creatura
esse desineret, ut dicit Augustinus. Sed sic dicitur ab opere cessasse
die septima, quia a die septima deinceps novam creaturam non fecit quae
non aliquo modo in operibus sex dierum praecesserit, ut supra dictum est.
Sed quantum ad quartum notandum, quod quies voluntatis divinae in fine, potest
accipi dupliciter. Vel absolute, secundum quod in seipso sufficientiam invenit;
et sic quies aeterna est. Alio modo potest intelligi per relationem ad creaturam,
secundum quod creatura Deo placet: non tamen ita ut ea indigeat, quasi in ea
sufficientiam suae beatitudinis inveniens; sed eam ad seipsum ordinans, in
seipso sufficientiam invenit: et sic quiescere dicitur Deus proprie a rebus conditis:
quod non potest intelligi nisi rebus iam conditis, quod est post senarium diem:
et ita quies Dei, secundum duas ultimas acceptiones, convenienter septimo diei
ascribitur.
AD OBIECTA
Primum ergo et secundum concedimus: quia Deo non attribuitur quies opposita
motui vel labori.
Tertium similiter concedimus: quia non solum illo modo dicitur Deus quievisse
septima die; sed ut dictum est, aliis modis.
Ad quartum dicendum, quod motus voluntatis divinae metaphorice dicitur, non
ex hoc quod voluntas eius finem consequatur per aliqua media, sed quia ea
quae ab ipso sunt, in seipsum ordinat.
Ad quintum dicendum, quod quamvis Deus ab aeterno in seipso quieverit, non
tamen quievit a creaturis conditis in seipso; sed solum quievit sic, quando iam
creaturae fuerant conditae.

Torna all'inizio