Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 170


vultis venire ad universalis monarchię dignitatem. Si
audeo dicere: Fortasse in hoc solo peccatis, quia caritatem non
ordinatis. Scriptum est enim: Qui totam legem observaverit,
offenderit autem in uno, factus est omnium reus
. In ordine
quidem caritatis est primus gradus, ut omnis creatura diligat
deum sine mensura. In secundo gradu amor proximi ordinatur,
quia fraterna dilectio ad se ipsum mensuratur. Inimici
vero ponuntur in ultimis scalis, ut eis non reddantur mala pro
malis. Pensate tandem, cuius ordinis sit frater Benzo, qui corpus
et animam posuit pro vestra fidelitate et adhuc perseverat
in eadem firmitate. Audite et intelligite; intellectus
bonus omnibus facientibus eum
.
CAP. VIII.
IN GREGE SUBLIMIS SUPEROS DISCERNAT AB IMIS.
NE VIDEATUR domino meo cesari sermo meus inanis aut
vanus, quia ubi dolor, ibi manus. Volo eum non ignorare,
quod quidam audent de illo submurmurare dicentes, quia in
pontificum creatione minime utitur speciali discretione,

1



5




10




15


Torna all'inizio