Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quantum ex parte Dei est,
fuit alius modus nostrae liberationis possibilis, quia eius potentia limitata non
est, quem si elegisset, convenientissimus fuisset: non tamen habuisset rationem
redemptionis, sed liberationis tantum, quia liberatio non fuisset facta per solutionem
pretii. Ex parte autem hominis non fuit alius modus possibilis nisi quem
Deus ei dedit: quia per se satisfacere non poterat, sed solum divino munere.
Sed ex parte nostra simul et Dei fuit quidem alius modus possibilis, sed nullus
ita conveniens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod si homo alio modo liberaretur, non redimeretur:
quia redemptio sufficientem satisfactionem importat. Sed tamen alio modo
liberari potuit.
Ad secundum dicendum, quod Anselmus loquitur quantum est ex parte nostra,
supposita Dei ordinatione.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sit inconveniens ex parte nostra secundum
ordinem quem Deus rebus posuit, ut peccatum sine satisfactione dimittatur;
tamen si ipse faceret, convenientissimum esset, quia ipse simul cum hoc faceret,
aliquam convenientiam in re poneret.
Ad quartum dicendum, quod fides antiquorum fuit de passione Christi futura,
praesupposita Dei ordinatione quod ita fieret; ex cuius suppositione, passio
Christi necessitatem habet, ut dictum est.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum est ex parte nostra, convenientior
modus esse non potuit. Sed tamen Deo non aufertur potentia, quin
potuisset alium modum convenientiorem fecisse, cuius potentia limitata non est.
Sed hoc esset secundum alium ordinem rebus impositum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christus pro omnibus peccatis quantum ad
sufficientiam debuit satisfacere, non solum pro originali, sed etiam pro actuali,
pro quo infligitur violenta mors; et ideo, ut sua satisfactio omnem comprehenderet,
decens fuit ut morte turpissima quantum ad genus mortis moreretur, ut
sic non solum sub Angelis descenderet per mortem, sed etiam sub hominibus
per genus mortis, quantum ad acerbitatem simul et turpitudinem. Nec peccatum
aliorum aliquid de convenientia satisfactionis adimit: quia satisfactio non est
ex passione ex parte infligentium passionem, sed ex parte patientis.
|
|