tam cito apparatum refectorii faciant, ut fratres accepturi mixtum omnia
parata inueniant. Quamdiu psalmi dicuntur nemo tondeatur uel caput
abluat uel ungues incidat nec extra claustrum sine licentia ire praesumat.
Finitis psalmis dicat abbas uel prior Benedicite et responso Dominus
postea loquantur. Tunc lesciua in claustrum deferatur et qui uult caput
lauet quisque sibi nullus alii, praeter magistros infantum, qui paruulis
pueris qui id non possunt capita lauare debent. Frater dum raditur, si
signum ad horam sonuerit, induat cucullam super froccum et pergat
in chorum, si tamen omnino barbam rasam aut omnino adhuc intactam
habet. Alioquin extra chorum maneat. Ipso die quo se radunt fratres
mappae in refectorio mutandae sunt. Aliis diebus quando fratres in
claustro loquuntur, qui necesse habet tonderi potest in claustro sed per
licentiam abbatis siue prioris.
<DE SANGUINIS MINUTIONE>
Licentia minuendi sanguinem omni tempore statim post capitulum
petenda est et celerario indicandum. Hora minuendi est in hieme post
euangelium maioris missae, in aestate post Nonam ante Uesperas, in
Quadragesima post Uesperas. Cum ii qui minuendi sunt calciati nocturnalibus
suis ad locum qui huic operi deputatus est uenerint, uersi ad
orientem ante et retro inclinent, deinde priore eorum incipiente uersum
Deus in adiutorium meum intende ter dicant et caetera sicut in aestate post
Nonam in capitulo, quando fratres locuntur in claustro. Si unus tantum
fuerit solus hoc faciat. Postea exuant froccos et parent se ad minuendum. |
|