Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 130

Ep. 54


enim gentium et principes sacerdotum cum magna multitudine
convenerunt in unum aduersus Christum, omnipotentis Dei filium,
et aduersus apostolum eius Petrum, ut christianam religionem
extinguerent et hereticam prauitaten propagarent. Sed Deo
miserante illos qui confidunt in Domino nullo terrore nullaque
crudelitate uel mundanae gloriae promissione ad suam potuerunt
deflectere impietatem. Pro nulla quippe alia qualibet ratione
contra nos inique conspirantes manus erexerunt nisi quia periculum
sanctae ecclesiae noluimus silentio praeterire et his qui eandem
sponsam Dei non erubescunt in seruitutem redigere. In omibus
enim terris licet etiam pauperculis mulierculis suae patriae lege
suaque uoluntate uirum accipere legitime; sanctae uero ecclesiae,
quae est sponsa Dei et mater nostra, non licet secundum impiorum
uotum et detestabilem consuetudinem diuina lege propriaque
uoluntate suo sponso legaliter in terris adherere. Non enim pati
debemus ut filii sanctae ecclesiae hereticis, adulteris, et inuasoribus
quasi patribus subiciantur atque ab eis uelut adulterina infamia
notentur. Hinc multa mala, diuersa pericula, et inaudita crudelitatis
scelera qualiter sint exorta a nostris legatis luce clarius ueraque
relatione potestis addiscere, et si reuera doletis et contristamini
de ruina chritianae religionis et confusione eique uultis manum
praebere adiutorii, intrinsecus certo tacti dolore, ab eisdem instrui
satis potestis. Sunt enim beato Petro fidelissimi et inter primos
domus eius unusquisque in suo ordine adnumerati, qui nullo
terrore nullaque temporalium rerum promissione potuerunt in
aliquo ab eius fidelitate et defensione auelli et a gremio sanctae
matris ecclesiae separari.
Sed quia, sicut nouit uestra fraternitas, licet indigno et peccatori
diuinitus per prophetam dicitur: 'Super montem excelsum'
et reliqua, et iterum: 'Clama, ne cesses' uelim nolim, omni
postposita uerecundia, timore quoque uel alicuius terreno amore,
evangelizo, clamo, clamo, et iterum clamo et adnuncio uobis
quia christiana religio et uera fides quam filius Dei de caelo ueniens
per patres nostros nos docuit in secularem uersa prauam consuetudinem,
heu pro dolor! ad nichilum pene deuenit et immutato
antiquo colore, cecidit non solum in diaboli uerum etiam

Torna all'inizio