Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 553


debent esse fortes et magnanimi, ponentes (si oporteat)
seipsos pro bono communi, et defensione regni. Nam
populus valde diligit fortes et magnanimos, exponentes
se pro bonis communibus: credit enim per tales salutem
consequi. Ideo dicitur 2. Rhetor. quod quia diligimus beneficos
in salutem, id est eos qui possunt nobis benefacere
nos salvando et liberando, ideo diligimus fortes et cordatos.
Tertio, ut reges diligantur a populo, decet eos esse
iustos, et aequales. Nam maxime provocatur populus ad
odium regis, si viderit ipsum non observare iustitiam:
Ideo dicitur 2. Rhet. quod iustos maxime diligimus. Viso
quomodo reges et principes debeant se habere ut amentur
a populo: videre restat, quomodo se habere debent ut
timeantur ab eis. Potissime autem timentur potentes (ut
patet in 2. Rhet.) propter punitiones, quas exercent in
subditos. In punitione autem tria sunt consideranda videlicet
punitionem ipsam, personam punitam, et modum
puniendi. Quantum ergo ad punitionem, timentur reges
et principes; si in eos qui ultra modum regnum et politiam
perturbant, inexquisitas crudelitates exerceant. Ideo
dicitur 2. Rhetor. quod homines timent eos, de quibus sunt
conscii fecisse aliquid dirum. Secundo timentur reges et
potentes non solum ratione punitionis dirae, sed etiam
ratione personarum punitarum. Nam iustus pro iustitia
nulli parcere debet. Ideo dicitur 7. Politicorum quod
bene operans nulli parcit: quia nec pro patre, nec pro filio,
nec pro amico, nec pro aliquo alio dimittendum est
operari iuste et bene. tunc itaque ratione personarum punitarum
timentur reges et principes, quando nec amicis,
nec aliis parcunt, si viderint eos forefacere.Timet igitur
tunc quilibet ex populo forefacere, cogitans se non posse punitionem
effugere.Imo, ut vult Philos. 7. Polit. ut decet reges
magis timeantur, et ut virilius observent iustitiam, magis
punire, et severius se gerere contra amicos, si contingat eos
valde forefacere, quam contra alios. Tertio timentur reges

Torna all'inizio