Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 320


n. 21
Rationalibus apulis Riccardus de Montenigro.
Monitricis induta vocabulum et sollicitantis repraesentativa
misterium vestra nuper ad nos amicabilis venit epistola.
Quae licet duplici conquestione nos pungeret et nostram
in duobus redargueret tarditatem, eam tamen amore
mittentium quo decuit honore recepimus, et ne committere
videamur quod dampnare deberemus in alios, libenter
audivimus quae duorum inculcata monitio persuasit.
Sed si veritatis indago respicitur et scribentis
pensatur intentio, informis querimoniae forma videbitur
et in neutro dampnabitur accusatus; cum si vestra dilectio
nos de dilata satisfactione redarguit, pro nobis instantium
negotiorum et temporis qualitas evidenter alleget
quae bursam nostram habitudine proprietatis excutiens,
nedum hactenus satisfacere de debitis non permisit, sed
et novis astringi nos mutuis de necessitate coegit. Si
vero nepotem de contumacia praeter inducias sibi datas
impetitis, ipsum et juvenilis motus, tardus provisor utilium,
et dominica frequenter sibi commissa servitia condecent
excusare. Licet igitur quamplura suffragia confoveant
causam nostram, suffragiis verumtamen cedimus
accidentalibus, renuntiamus auxiliis, liti concludimus et
vestram in omnibus, ut vobis, magister Petre, ex veteri

Torna all'inizio