| intravit intra pontem versus plebem Sancti Proculi, et cepit facere frangi pontem predictum,
 nec potuit; sed accepit currus et posuit eos ex transverso pontis, faciendo serraglum supra eo;
 et sic, dum dictus d. Malatesta rediret cum milicia sua et peditibus, quos secum habebat, idem
 dominus Guilielminus, cum suis se opponens in transitu, cepit prelium cum eisdem. Et accidit
 quod dictus dominus Malatesta et sui milites, qui erant in quantitate mille VIII. milites, in
 fugam conversi sunt. Et aufugerunt, et sic mortui sunt ibi plus quam CCC, et capti bene ducenti
 et ducti in prexonias civitatis Faventie, inter quos mortuos fuit d. Ugolinus de Tebaldis, d.
 Iacobinus de Beccadellis, d. Rodulfus Pacis, et multi alii de populo grasso de Bononia, de
 parte Geremiorum. Capti vero fuerunt d. Guidoclerius de Galluciis, Guilielmus d. Catelani
 domine Hostie, et multi alii de bonis et melioribus de populo grasso de Bononia, de dicta
 parte Geremiorum. Dominus vero Albergittus de Manfredis fuit suppeditatus ab equis, taliter
 quod fuit portatus Imolam, et multis diebus in lecto iacuit, et mortuus est.
 Dominus Maghinardus de Sosenana fuit potestas Faventie in anno M.CC.LXXV. Et intravit
 regimen die primo mensis madii.
 Eo anno, die veneris VII mensis iunii, Bononienses intrinseci, scilicet illi de parte Geremiorum,
 qui tenebant Bononiam, cum eorum exforcio de Lonbardia et Tuscia, et Faventini
 extrinseci et Imolenses intrinseci venerunt ad exercitum faciendum, et castrametati fuerunt
 apud pontem Sancti Proculi, a latere sinistro fluminis Senni.
 Die vero sabati sequenti fecerunt guastum citra pontem versus Faventiam, supra stratam,
 spanando fossata, incidendo vineas et bladum, usque ad horam tercie et ultra parum.
 Die vero dominico sequenti, eodem modo, venerunt ad guastum faciendum in eadem contrata,
 eundo usque ad villam, que vocatur Cella Montisclarii, et steterunt usque ad horam none,
 et reversi fuerunt ad exercitum.
 Die vero lune sequenti equitaverunt ad Blancanigum et ad Serram, et incenderunt multas
 domos, et inciserunt vineas et arbores et bladum infinitum.
 Die autem martis tunc sequenti venerunt ad castrum Taibani, et preliati sunt ad ipsum
 castrum, et multi ex eis vulnerati et mortui fuerunt a balistis, que erant in ipso castro, et
 tunc inciserunt pinum, quod erat iuxta ipsum castrum, et, post horam none, recesserunt ad
 exercitum eorum.
 Ipsa itaque die martis d. Guilielminus capitaneus partis Lanbertaciorum Favencie commorancium,
 et d. Maghinardus de Sosenana potestas Faventie, cum tota eorum milicia de
 civitate Faventie, exiverunt per portam Imolensem, armati, et cum eorum insigniis et suprainsignis
 et equis copertis, et iverunt usque ad Sanctum Çulianum, et, supra circlam communis
 Faventie, supra stratam, fecerunt unam pulcram aciem militum, causa ostendendi se illis de
 exercitu, ad hoc ut, ipsorum timore, ipsi separarent se a castro Taibani, et ut illi de ipso
 castro reciperent confortacionem et magis starent securi. Et sic, quando illi de exercitu
 viderunt eos, recesserunt abinde et iverunt ad eorum tenptoria.
 Postea vero, die mercurii tunc sequenti, in mane, predicti de exercitu venerunt cum
 eorum guastatoribus, qui erant sine numero, destruendo, incidendo et splanando iuxta collum
 montane, usque ad monasterium sancti Prosperii, et tunc spanaverunt de canali comunis
 | 
 |